- MANDRAGORA
- MANDRAGORAoccurrit in versione Vulgata Gen. c. 30. v. 14. et Cantici c. 7. v. 4. ubi Hebr. Dudaim est, quam vocem Tremellius et Iunius in genere flores amabiles reddunt; LXX. tamen mandragoras quoque reddiderunt, et retinent vocem pleraeque versiones vernaculae. Qua de re quid sentiendum alii viderint et diximus aliquid suprâ in Dudhaim. Stirpis huius duas species esse, docet Levinus Lemnius, quarum una est foliis lactucae aemulis, sed angustioribus, saturati umbrosque coloris: pomum vero emergit e centro imoque stirpis meditullio, quod herbaceo stylo in cumbit, avellanae nucis, nonnumquam iuglandis aut castaneae magnitudine. At que species haec feminae nomine insignitur; mas vero speciosâ magnaque foliorum amplitudine ac pompâ luxuriat, lacteô virore perpolita. Pomum, quod ex passis patulisque quaquaversum foliis e medis stirpe prodit orbiculatum ac circinatae rotunditatis, ovigallinacei vitello aut luteo prorsus assine est odore, non sine gravitate quadam soporata, iucundum radice crassâ, pilosâque ac bisidâ, et in humanae coxendicis aut cruris formam bifurcatâ. Quam proin impostores, qui et in radicibus bryoniae aliqrumque quarundam plantarum idem tentant, ut infecundas mulieres decipiant, sumentes, sculpunt in eis adhuc virentibus, tam virorum, quam mulierum, formas, infixis hordei et milii granis, iis in locis, ubi pilos exoriri volunt; deinde factâ scrobe tamdiu tenui sabulô obruunt, quousque grana illa radices emittant, id quod fit viginti ad summum dicerum spatiô. Eruunt eas demum et adnatas e granis radices acutissimô cultellô scindunt aptantque ita, ut capillos, barbam et coeteros corporis pilos referant. Quod iam Pythagorae aetate factum esse, colligas inde, quid is ἀνθρωπόμορφον mandragoram vocat. Fetificandi enim vim mulieribus conferre credita haec radix multis, qui proin Racheli tantopere expetitam contendunt. Alii vero, cum impense frigida haec radix sit, hâc fini sine successu adhiberi, aiunt. Quas sic conciliant sententias quidam: ut Mandragorae hanc virtutem permittant, in Africa, Hispania, Iudaea, Mauritania, Aegypto, iisque regionibus, in quibus, pomi huius esu, corporâ mulierum, adustos, ac fervidos uteros habentium, ad temperiem adduci posse existimant. Hoc certum, soporiferam esse hanc radicem: unde Maharbalem Carthaginensium Ducem, cum Barbaris bellum gerentem, cam miscuisse vino, cumque simulatâ fugâ et vinum et coetera impedimenta deseruisset, illa Barbaros involâsse, sicque in ebrietatem primo, mox soporem lapsos, a superveniente Maharbale facili negotiô mactatos esse, legimus. Sed et ebur, intra sex horas ita emollit, ut in quamlibet figuram sequax fiat, etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 33. et plura apud Plinium. l. 25. e. 13. Pererium in Genesin, Dodonaeum, Alios, nec non supra, Animalia quatuor, Ginseng.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.